- PALATINUS
- I.PALATINUSApollo dictus est a Palatio, ubi Augustus Apollini, post Aruspicum responsa, aedem construxit, porticibus et Bibliothecâ Latinâ Graecâque valde celebrem, unde est illud apud Horat. l. 1. Ep. 3. v. 23.—— Et tangere vitetScripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo.In eo templo fuit columna quaedam 50. pedum, dubium pretiône, an pulchritudine nobilior, cortinaeque aureae ab Augusto, conflatis omnibus aliis imaginibus, Apollini Palatino dicatae. Alias vox haec, modo pro Aulicis in genere, modo pro Optimatibus, apud Historicos sumitur. Hinc Palatina officia, quibus aulici honorantur: ut, Stabulariorum, Gillonariorum, est autem Gillo, vasis genus, Argentariorum, Coquorumque praepositi, vel si qui, praeter hos, superiori ordine vel gradu praecedunt, Wisegothorum legg. l. 2. t. 4. l. 4. apud Spelmann. in Gloss. A Palas regione, non a Palatio nomen Palatini deducit B. Rhenanus l. 3. p. 235. Vide quoque in voce Comites.II.PALATINUSnomen dignitatis in Hungariae Regno praecipuae, de qua sic habent Decreta Andreae Regis Hungariae A. C. 1222. c. 10. Palatinus omnes homines Regni nostri indifferenter discutiat, ad causam Nobilium. Quae autem ad proditionem capitis vel ad destructionem possessionum pertinent, fine conscientia Regis terminare non possit. Eiusdem porro praerogativae sunt eae: Si regium semen defecerit, in alterius electione primam vocem habet; Si Rex filium heredem, in tenera aetate, reliquerit, eius Tutorem agit Regnique Gubernatorem, ac diaetas indicit, Exercituum Dux et supremus Capitaneus est, iuxta tamen voluntatem et arbitrium Regis; Controversias Regnicolarum diiudicat; in controversiis inter Regem et subditos arbiter est; Regis, fi negligens sit, aut minime idoneus, defectum supplet; si Rex in Exercitum pergat, eius Vicarius ac Locumtenens est etc. Car. du Fresne Glossar. Vice-Regem eum vocat Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Civ. c. 9. num. 4. Vice-Pex peculiari nomine Palatini insignitur, ad imitationem veteris Comitis Castrensis Sacri Palatii, quem Graeci Curopalatem dixêre. Cui simile esse addit cognomen Bani, quod Gubernatoribus Regnorum ab Hungaria dependentium, Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae, tribui notum. Nec omittendus, in Eccl. Constantinopolitana, Παλατῖνος, Palatinus, minister Patriarchae, qui eius nomine in palatium ad Imperatorem ultro citroque commeabat et sermones ac voluntates communicabat, memoratus Nicetae in Alexio Man. F. Vide Cl. Suicerum Thesaur. Eccl. in hac voce, ubi et de Militia Palatina, i. e. eorum, qui in aula versabantur, de quibus supra, et de Panibus Palatinis, panis genere a Constantino M. Consulatûs tempore, populo donato, quaedam: adde I. Meursium Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.